Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 5, 9.
1 | Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios, non est facta mulier viro, ad quod ergo adiutorium facta est? Si quae simul operaretur terram; nondum erat labor ut adiumento indigeret, et si opus esset, melius adiutorium masculus fieret: hoc et de solatio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. |
2 | Quanto enim congruentius ad convivendum et colloquendum duo amici pariter quam vir et mulier habitarent? Quod si oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter vivere, ne contrariae voluntates pacem cohabitantium perturbarent; nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. |
3 | An aliquis dixerit de costa hominis Deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc vellet, facere potuisse? Quapropter non invenio ad quod adiutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur. |