Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 4, 8.
1 | Cur ergo non coierunt, nisi cum exiissent de paradiso? Cito responderi potest, Quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati, etiam de loco illius felicitatis exierunt. |
2 | Non enim Scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos factos, et ex eis natum Cain. |
3 | Potest etiam dici quia nondum Deus iusserat ut coirent. |
4 | Cur enim non ad hanc rem divina exspectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tanquam stimulus inobedientis carnis urgebat? Ideo autem hoc non iusserat Deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum. |