1 | Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis attendunt: non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. |
2 | Quis enim dubitet homini obedienter et pie viventi praestari potuisse quod diximus, qui non dubitat vestibus Israelitarum impertitum esse quemdam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla vetustatis detrimenta paterentur (Deut. XXIX, 5) ? |