monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 2, 3. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 2, 4.

1 Nam visus est Deus etiam postea sanctis viris, alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum (Apoc. I, 14, 15), alias aliter atque aliter: non tamen illas visiones hominibus per substantiam quae ipse est, sed per sibi subdita quae creavit, eum praebuisse, et per similitudines formarum vocumque corporalium, quod voluit ostendisse ac dixisse, certissimum est eis qui substantiam Trinitatis incommutabiliter aeternam, nec per tempus nec per locum moveri, et per tempus et per locum movere vel fideliter credunt, vel etiam excellenter intelligunt.
2 Non ergo iam quaeramus quomodo istud dixerit, sed potius intelligamus quid dixerit.
3 Adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum, aeterna ipsa veritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit qui potest in ea cognoscere quid quare creatum sit.
Augustinus HOME