monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 2, 4.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 2, 3.

1 Nunc iam videamus quomodo accipiendum sit quod dixit Deus, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum: utrum temporaliter vocibus ac syllabis editis hoc dixerit Deus; an ipsa ratio commemorata est, quae in Verbo Dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc Scriptura cum diceret, Et dixit Deus, Fiat hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur.
2 An forte in mente ipsius hominis hoc dixit Deus, sicut loquitur quibusdam servis suis in ipsis servis suis? Ex quo genere servorum eius erat etiam ille qui dixit in Psalmo: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).
3 An aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta revelatio in similitudinibus vocum corporalium, quamvis tacuerit Scriptura utrum in somnis, an in ecstasi; ita enim fieri haec solent: an aliquo alio modo, sicut revelatur Prophetis; unde illud est, Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me (Zach. II, 3).
4 an per corporalem creaturam vox ipsa sonuerit, sicut de nube, Hic est Filius meus (Matth. III, 17).
5 Quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum comprehendere non valemus; verumtamen certissime teneamus et dixisse hoc Deum, et si corporali voce vel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per substantiam suam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractavimus (Cap. 27).
Augustinus HOME