monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 1, 1. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 1, 2.

1 Si quem autem movet quia non dixit, Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et de aquis omnia volatilia coeli, sed tanquam utraque genera de terra finxerit, Et finxit, inquit, Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; videat duobus modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde finxerit volatilia coeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur Deum finxisse, sed tantummodo bestias agri; ut volatilia coeli etiam tacente Scriptura intelligamus unde finxerit, velut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta: aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi coelestium laudibus terminatis, ad terram facta est conversio sermonis, et dictum, Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, etc. (Psal. CXLVIII, 7), nec postea dictum est, Laudate Dominum de aquis.
2 Ibi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant Dominum: ibi etiam reptilia et volatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant Dominum.
3 Secundum istam universalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur, Deus qui fecit coelum et terram, sive de arida sive de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata veraciter intelliguntur.
Augustinus HOME