Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 1, 1.
1 | Et dixit Dominus Deus: Non bonum est hominem esse solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. |
2 | Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa. |
3 | Et omne quodcumque vocavit illud Adam animam vivam, hoc est nomen eius. |
4 | Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus, et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. |
5 | Ipsi autem Adam non est inventus adiutor similis ei. |
6 | Et immisit Deus ecstasim in Adam, et obdormivit. |
7 | Et accepit unam costarum eius, et adimplevit carnem in loco eius: et aedificavit Dominus Deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam. |
8 | Et dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur mulier, quoniam ex viro suo sumpta est. |
9 | Et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur uxori suae; et erunt duo in carne una. |
10 | Si aliquid adiuvant lectorem, quae in libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius immorari, quod finxit adhuc Deus de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli: cur enim dictum sit, adhuc, id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam quantum potuimus, in praecedentibus intimavimus (Lib. 6, cap. 5). |
11 | Et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter attendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus attendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari. |