monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 27, 49. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 27, 50.

1 Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam; non dubitandum est quod eius mentem per tempus moverit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa ineffabiliter veritate monstraverit: sicut audiuntur vel videntur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili Sapientia, quae in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27) ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore.
2 Si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque iussionem, sicut nobis Prophetae, sicut ipsis Angeli; cur ambigimus per aliquam huiusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae intelligere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent eos audisse vocem Domini Dei ambulantis in paradiso (Gen. III, 8), quia non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam sapit.
3 Ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo assumpto corpore per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex Virgine corpus acciperet, ipsum visum esse Patribus opinantur, tanquam de solo Deo Patre dictum sit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); quia Filius visus sit ante acceptam servi formam, etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est.
4 Sed de hoc plenius alias, si Domino placuerit, disseremus: nunc terminato isto volumine, id quod sequitur, quomodo sit mulier ex viri sui latere creata, in consequentibus parandum est.
Augustinus HOME