Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 27, 49.
1 | Quapropter cum audimus Scripturam dicentem, Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. |
2 | Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini; si modum quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest: certissime tamen tenere debemus, Deum aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spirituales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in Verbo eius quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia (Ioan. I, 1-3). |
3 | Illis autem qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, nonnisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritualem, sive in somnis, sive in ecstasi in similitudine rerum corporalium; aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces. |