monumenta.ch > Augustinus > 45


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 24, 45.

1 Ac per hoc sublimibus Angelis Deo subdite fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava; ut hoc de subditis vel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus, iubente illo cui subiecta sunt omnia.
2 Proinde illi in illo veritatem incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates.
3 Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis eius semper, sine tempore et loco.
4 Moventur autem eius imperio etiam temporaliter, illo non temporaliter moto.
5 Nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant; sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur, et eius in inferioribus iussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.
6 Et ideo Deus bipartito providentiae suae opere praeest universae creaturae; naturis, ut fiant; voluntatibus autem, ut sine suo iussu vel permissu nihil faciant.
Augustinus HOME