monumenta.ch > Augustinus > 44


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 23, 44.

1 Verum quia omnino incommutabilis est illa natura Trinitatis, et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud seipsam et in seipsa sine ullo tempore ac loco, movet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, voluntates ordinans potestate: ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit; in voluntatibus autem nulla bona sit, cui non praesit, nulla mala sit, qua bene uti non possit.
2 Sed quia non omnibus naturis dedit voluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit, potentiores ac superiores sunt; illae naturae quae non habent voluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione Creatoris, qui nunquam ita punit voluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem.
3 Cum igitur omne corpus et omnis anima irrationalis non habeat voluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis quae praeditae sunt arbitrio voluntatis; nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia Creatoris.
4 Ergo Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, et naturas et voluntates, naturas ut sint, voluntates autem ut nec infructuosae bonae, nec impunitae malae sint; subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spirituali, irrationalem rationali, terrestrem coelesti, femineam masculinae, minus valentem valentiori, indigentiorem copiosiori.
5 In voluntatibus autem, bonas sibi, caeteras vero ipsis servientibus sibi; ut hoc patiatur voluntas mala, quod ex iussu Dei fecerit bona, sive per seipsam, sive per malam, in rebus duntaxat quae naturaliter sunt etiam malis voluntatibus subditae, id est in corporibus.
6 Nam in seipsis malae voluntates habent interiorem poenam suam, eamdem ipsam iniquitatem suam.
Augustinus HOME