2 | Quod si de anima quisque non vult hoc credere, quod quidem sine dubio non solum crederet, verum etiam intelligeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare: cui enim non facile occurrat, quod per locum non moveatur quod per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moveri non putetur, si corpus non esse credatur: sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non vult credere, non nimis urgendus est. |