Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 21, 41.
1 | Affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine, etiam seipsam cum corpore per locum moveri putat, dum id per locum movet. |
2 | Quae si possit diligenter inspicere, tanquam cardines membrorum corporis sui, quemadmodum articulatim dispositi sunt, a quibus initia motionum nitantur; inveniet ea quae per spatia locorum moventur, nisi ab eis quae loco fixa sunt, non moveri. |
3 | Non enim movetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo velut cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum movetur, stantibus utique cardinibus quibus motio nitatur, it per loci spatium quod movetur. |
4 | Sic plantae in talo est articulus, quo stante moveatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa: et nullius membri motus omnino est, quem voluntas movet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non movetur, agi valeat quod movetur. |
5 | Denique nec in ambulando pes levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco unde fertur, ad locum quo fertur, immoto articulo sui cardinis innitatur. |