monumenta.ch > Augustinus > 39


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 20, 39.

1 Hic ergo incommutabili aeternitate vivens creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur.
2 In quibus rebus quaedam spiritualia, quaedam corporalia condidit, formans materiam quam nec alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret.
3 Spiritualem autem creaturam corporali praeposuit; quod spiritualis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et loca.
4 Exempli enim gratia, per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat: per loca autem corpus, vel a terra in coelum, vel a coelo in terram, vel ab oriente in occidentem, vel si quo alio simili modo.
5 Omne autem quod movetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moveri: at non omne quod movetur per tempus, necesse est etiam per locum moveri.
6 Sicut ergo substantiam quae movetur per tempus et locum, praecedit substantia quae tantum per tempus; ita ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus.
7 Ac per hoc sicut per tempus et locum movet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor Spiritus: sed spiritus creatus movet seipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; Spiritus autem creator movet seipsum sine tempore ac loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum.
Augustinus HOME