Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 19, 38.
1 | Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur quantum possumus, quantum ipse adiuvare et donare dignatur, opus divinae providentiae bipartitum, quod superius cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus hoc assuescere contueri, quod adiuvat plurimum, ne quid indignum de ipsa Dei substantia sentiamus. |
2 | Dicimus itaque ipsum summum, verum, unum ac solum Deum, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, id est, Deum Verbumque eius et utriusque Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), nec locorum vel finito vel infinito spatio contineri nec temporum vel finito vel infinito volumine variari. |
3 | Neque enim est in eius substantia qua Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis immoto cardine moveatur: sic tota palma ab articulo sunt; aut fuit in eius substantia quod iam non est, vel erit quod nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati. |