monumenta.ch > Augustinus > 37


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 18, 37.

1 Item quaeri potest quomodo nunc Deus locutus sit ad hominem quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intelligere loquentem valeret? Neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgresso reus esset, nisi hoc acceptum intelligeret.
2 Quomodo ergo illi locutus est Deus? Utrum intus in mente secundum intellectum, id est, ut sapienter intelligeret voluntatem ac praeceptum Dei sine ullis corporalibus sonis vel corporalium similitudinibus rerum? Sed non sic existimo primo homini locutum Deum.
3 Talia quippe Scriptura narrat, ut potius credamus sic esse Deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est Patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali.
4 Hinc est enim quod audierunt eius vocem ambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se (Gen. III, 8).
Augustinus HOME