monumenta.ch > Augustinus > 36


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 17, 36.

1 Merito sane quaeritur utrum hoc praeceptum viro tantum dederit Deus, an etiam feminae? Sed nondum narratum est quemadmodum facta sit femina.
2 An forte iam erat facta? sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum, postea recapitulando narratum est.
3 Verba enim Scripturae sic se habent: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens; non dixit, praecepit eis: deinde sequitur, Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; non dixit, edetis.
4 Deinde adiungit, De ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: iam hic tanquam ad ambos pluraliter loquitur, et pluraliter praeceptum terminat dicens, Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini.
5 An sciens quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per virum praeceptum Domini ad feminam perveniret? Quam disciplinam in Ecclesia servat Apostolus, dicens: Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35).
Augustinus HOME