Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 16, 35.
1 | Sic ergo illis primis hominibus iam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant; idque ipsum quibuscumque modis vel sonis significantem Deum intelligere poterant: nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est, illud quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros; unde suo loco loquendum est. |
2 | Advertant itaque, si quos movet, quomodo potuerint intelligere inexperta nominantem vel minantem Deum; et videant nos omnium inexpertorum nomina, nonnisi ex contrariis quae iam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. |
3 | Nisi forte aliquem movet quemadmodum loqui potuerint, vel loquentem intelligere, qui non didicerant vel crescendo inter loquentes, vel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit Deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus. |