monumenta.ch > Augustinus > 34
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 16, 35.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 16, 34.

1 Et quomodo, inquiunt, intelligeret homo quod ei dicebatur lignum dignoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? Hoc qui sapiunt parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intelligantur ignota, ut etiam verba rerum quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor.
2 Hoc enim quod omnino non est, nihil vocatur; et has duas syllabas nemo non intelligit, qui latine audit et loquitur.
3 Unde, nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius privatione quid etiam non sit agnoscit? Sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem, privatione eius tanquam contraria, quid dicatur inane intelligimus; sicut audiendi sensu non solum de vocibus, verum etiam de silentio iudicamus: sic ex vita quae inerat homini, posset eius cavere contrarium, id est, vitae privationem quae mors vocatur; et ipsam causam qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum quo fieret ut amitteret vitam, quibuslibet syllabis appellaretur, quemadmodum latine cum dicitur peccatum vel malum, tanquam signum eius intelligeret, quod mente discerneret.
4 Nos enim quomodo intelligimus, cum dicitur resurrectio, quam nunquam experti sumus? Nonne quia sentimus quid sit vivere, et eius rei privationem vocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus, resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua idipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in voce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret.
5 Mirum est enim quemadmodum rerum quas habet amissionem, etiam inexpertam natura devitet.
6 Quis enim pecora docuit devitationem mortis, nisi sensus vitae? quis parvulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid huiusmodi expertus sit.
Augustinus HOME