monumenta.ch > Augustinus > 33


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 15, 33.

1 Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt quomodo potuerit appellari lignum dignoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum, atque ipsa experientia dignosceret quid interesset inter bonum quod amisit, et malum quod admisit.
2 Lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caveretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur.
3 Neque enim quia inde contra praeceptum manducaverunt, ideo factum est illud lignum dignoscentiae boni et mali; sed utique etiamsi obedientes essent, et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte vocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent.
4 Quemadmodum si vocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari; numquid si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa vocaretur.
Augustinus HOME