monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 14, 31. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 14, 32.

1 Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est, ut antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, super omnes homines praedicandus est.
2 Sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israel factus Emmanuel nobiscum Deus (Matth. I, 23), reconciliavit nos Deo, hominum et Dei homo mediator (I Tim. II, 5), Verbum apud Deum, caro apud nos (Ioan. I, 1, 14), Verbum caro inter Deum et nos.
3 De illo quippe propheta dicit, Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum (Isai. VII, 16, sec. LXX).
4 Quomodo quod nescit, aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? Per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur.
5 Tenetur enim bonum, ne amissione eius sentiatur malum.
6 Item per experientiam mali scitur bonum; quoniam quid amiserit, sentit, cui de bono amisso male fuerit.
7 Priusquam sciret ergo puer per experientiam, aut bonum quo careret, aut malum quod boni amissione sentiret, contempsit malum ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat.
8 Singulare exemplum obedientiae; quippe qui non venit facere voluntatem suam, sed eius voluntatem a quo missus est (Ioan. VI, 38): non sicut ille qui elegit facere voluntatem suam, non eius a quo factus est.
9 Merito sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituuntur multi (Rom. V, 19); quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).
Augustinus HOME