Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 14, 31.
1 | Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. |
2 | Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, id est, superbiae et contumaciae, perversae imitationis Dei et noxiae libertatis. |
3 | Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit (Cap. 6). |
4 | Malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. |
5 | Neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. |
6 | Bonum quippe incommutabile Deus est: homo autem quantum ad eius naturam, in qua eum Deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut Deus. |
7 | Mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit, amando atque serviendo rationali et propria voluntate. |
8 | Ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. |
9 | Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei etiam cruciatus consequitur. |
10 | Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Neque ullo modo fieri potest ut ita sit: sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. |
11 | Sed divina iustitia est ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, dum naturarum creator ubique laudetur. |
12 | Adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum: nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. |