Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 13, 30.
1 | Denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis attendi. |
2 | Quae si sola attenderetur, quid aliud quam Dei voluntas attenderetur? quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati praeponeretur? Dominus quidem cur iusserit, viderit; faciendum est a serviente quod iussit, et tunc forte videndum est a promerente cur iusserit. |
3 | Sed tamen ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod Deo servit, iubendo Deus utile facit quidquid iubere voluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit. |