Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 13, 29.
1 | Nec potuit melius et diligentius commendari quantum malum sit sola inobedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. |
2 | Nam qui dicit, verbi gratia, Noli tangere hanc herbam, si forte venenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequitur quidem mors contemptorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset, atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. |
3 | Illa quippe res contraria saluti vitaeque eius esset, sive inde vetaretur, sive non vetaretur. |
4 | Item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset, velut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum, prohibitus ab eo cuius erat pecunia illa; ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. |
5 | Cum vero illud tangitur, quod nec tangenti obesset si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet tangeretur; quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum obedientiae, et ipsius per se malum inobedientiae monstraretur? |