1 | Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. |
2 | Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. |
3 | Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem Deus, eius ipsius mali natura venenatus videretur ad mortem. |
4 | Quia vero ligna omnia in paradiso bona plantaverat (Gen. I, 12), qui fecit omnia bona valde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura (quod diligentius, si Dominus voluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus); ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset, et transgressio malum. |