Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 12, 27.
1 | Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. |
2 | Semper ab illo fieri, semperque perfici debemus, inhaerentes ei, et in ea conversione quae ad illum est permanentes, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est; et cui dicitur, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10). |
3 | Ipsius enim sumus figmentum, non tantum ad hoc ut homines simus, sed ad hoc etiam ut boni simus. |
4 | Nam et Apostolus cum fidelibus ab impietate conversis, gratiam qua salvi facti sumus, commendaret (Ephes. II, 8-10): Gratia enim, inquit, salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. |
5 | Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu, in operibus bonis quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. |
6 | Et alibi cum dixisset, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; ne sibi putarent tribuendum, tanquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: Deus enim est qui operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13). |
7 | Sumpsit ergo Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est, operari in eo, et custodire eum. |