1 | Neque enim tale aliquid est homo, ut factus, deserente eo qui fecit, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso; sed tota eius actio bona, est converti ad eum a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens, beatusque semper fieri: non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire: quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus, serviens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere providentiae, de quo supra locuti sumus (Cap. 9). |
2 | Non ergo ita se debet homo ad Dominum convertere, ut cum ab eo factus fuerit iustus abscedat, sed ita ut ab illo semper fiat. |
3 | Eo quippe ipso cum ab illo non discedit, eius ipse praesentia iustificatur, et illuminatur, et beatificatur, operante et custodiente Deo, dum obedienti subiectoque dominatur. |