1 | Proinde nullo modo vacare arbitror, sed nos aliquid, et magnum aliquid admonere, quod ab ipso divini libri huius exordio, ex quo ita coeptus est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad hunc locum, nusquam positum est, Dominus Deus; sed tantum modo, Deus: nunc vero ubi ad id ventum est, ut hominem in paradiso constitueret, eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita Scriptura locuta est, Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum Dominus non esset Deus; sed quia hoc nec propter Angelos, nec propter alia quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum quantum ei expediat habere Dominum Deum, hoc est, sub eius dominatione obedienter vivere, quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere voluit, nisi ubi perventum est ad eum in paradiso collocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et caetera omnia superius, Et sumpsit Deus hominem quem fecit; sed diceret, Et sumpsit Dominus Deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi sed nobis utilis. |