Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 23.
1 | Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret. |
2 | Sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam: sic Deus hominem multo magis, quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a Deo, quod initium superbiae Scriptura dicit: Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 14). |
3 | Quia ergo Deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est; nisi ad incommutabile bonum, quod est Deus, conversus substiterit, formari ut iustus beatusque sit, non potest. |
4 | Ac per hoc Deus idem qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. |
5 | Quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur Deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se, quam illius supra se delectatus, dominationemque eius contemnens tutus esse non possit. |