1 | Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? Positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eumdem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam, et mentem prudentis magna atque utilia commonentem: custodiret autem eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. |
2 | Denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est, quo conservato non inde proiiciatur. |
3 | Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiamsi alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit. |