monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 20.

1 Verumtamen ne forte sic dictum sit, Ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est, Nec erat homo qui operaretur terram (eadem quippe locutio est, operari terram, quae operari paradisum); ambiguam sententiam ad utrumque tractemus.
2 Si enim non est necesse ut accipiamus, Paradisum custodire, sed, in paradiso; quid ergo in paradiso custodire? Nam quid operari in paradiso, iam ut visum est disseruimus.
3 An ut quod operaretur in terra per agriculturam, in seipso custodiret per disciplinam; id est, ut sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti Domino suo, ut sumpto praecepto obedientiae fructum, non spinas inobedientiae redderet? Denique quoniam similitudinem a se culti paradisi in seipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit: Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18).
Augustinus HOME