monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 9, 17. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 9, 18.

1 Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus; sic in homine secundum corpus, ei quod intrinsecus agit natura, servit extrinsecus medicina: itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus.
2 Quod autem ad arborem colendi negligentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus victus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis.
3 Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes voluntates iustus ordinat.
4 Quid ergo abhorret a vero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate? Quid enim hoc opere innocentius vacantibus, et quid plenius magna consideratione prudentibus?
Augustinus HOME