Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 9, 17.
1 | Hinc iam in ipsum mundum, velut in quamdam magnam arborem rerum, oculus cogitationis attollitur; atque in ipso quoque gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. |
2 | Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria vero, per Angelorum opera et hominum. |
3 | Secundum illam primam coelestia superius ordinari, inferiusque terrestria; luminaria sideraque fulgere, diei noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere et senescerere, occidere, et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur. |
4 | In hac autem altera signa dari, doceri et disci, agros coli, societates administrari, artes exerceri, et quaeque alia sive in superna societate aguntur, sive in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos. |
5 | Inque ipso homine eamdem geminam providentiae vigere potentiam: primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu quo fit, quo crescit, quo senescit; voluntariam vero, quo illi ad victum, tegumentum, curationemque consulitur. |
6 | Similiter erga animam naturaliter agitur ut vivat, ut sentiat; voluntarie vero ut discat, ut consentiat. |