monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 8, 15. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 8, 16.

1 Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tanquam interrogatur quaeque vis radicis et germinis quid possit, quidve non possit; unde possit, unde non possit; quid in ea valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia: inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7); quia et illud operis quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creavit, et quem regit atque ordinat invisibiliter Deus?
Augustinus HOME