Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 8, 15.
1 | Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso, ut operaretur et custodiret. |
2 | Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. |
3 | Quo die autem ederitis ab eo, morte moriemini. |
4 | Cum superius breviter dixerit Deum plantasse paradisum, et constituisse ibi hominem quem finxerat, recapitulavit ut narraret quomodo sit paradisus constitutus. |
5 | Nunc ergo et illud recapitulando commemoravit quomodo ibi Deus posuerit hominem quem fecit. |
6 | Videamus itaque quid sit quod dictum est, ut operaretur et custodiret. |
7 | Quid operaretur, et quid custodiret? Numquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverit ad laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus cum tanta voluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde ad aliud avocari. |
8 | Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi, vel terra vel coelo. |
9 | Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creaverat, humani operis adiutorio laetius feraciusque provenirent; unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi, ac facultatem, quantum animo volenti satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret. |