monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 7, 13. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 7, 14.

1 An eo movebimur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos, et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi flumine dividuntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut fidelissima Scriptura testatur; sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi iisse sub terras, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus nota esse perhibentur.
2 Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt.
3 Exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et irrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.
Augustinus HOME