Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 7, 13.
1 | Flumen autem exiit de Eden, quod irrigabat paradisum, et inde divisum est in quatuor partes. |
2 | Ex his uni nomen est Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ubi est aurum: aurum autem terrae illius bonum, et ibi est carbunculus, et lapis prasinus. |
3 | Et nomen flumini secundo Geon; hoc est quod circuit totam terram Aethiopiae. |
4 | Flumen autem tertium Tigris; hoc est quod fluit contra Assyrios. |
5 | Flumen autem quartum Euphrates. |
6 | De his autem fluminibus quid amplius satagam confirmare quod vera sint flumina, nec figurate dicta quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et regionibus per quas fluunt notissima sint, et omnibus fere gentibus diffamata? Quinimo ex his, quoniam constat ea prorsus esse (nam duobus eorum nomina vetustas mutavit, sicut Tiberis dicitur fluvius qui prius Albula vocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo vero caetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt), nos admoneri oportet caetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas quae ita narrantur et esse, et aliquid etiam figurare. |
7 | Non quia non posset parabola locutionis assumere aliquid de re quam non proprie quoque esse constaret, sicut de illo Dominus loquitur, qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones (Luc. X, 30): quis enim non sentiat et plane videat esse parabolam, locutionemque illam totam esse figuratam? verum duae civitates quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. |
8 | Sed hoc modo acciperemus et quatuor haec flumina, si caetera quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret: at nunc cum primitus proprie res ipsas intelligere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem Scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum, res vere gestas prius intelligentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes? |