Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 6, 12.
1 | Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum. |
2 | Prorsus et hoc lignum erat visibile ac corporale, sicut arbores caeterae. |
3 | Quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. |
4 | Mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde (Gen. I, 31), in paradiso instituerat aliquid mali: sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. |
5 | Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam sua potestate velle uti, cuius vitii nomen est inobedientia. |
6 | Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi aliquid ei iuberetur. |
7 | Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter obedientiae bonum, et inobedientiae malum. |
8 | Proinde et hoc non in figura dictum, sed quoddam vere lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra vetitum tacto fuerat secutura. |