3 | An forte credere dubitabimus, per alicuius arboris cibum, cuiusdam altioris significationis gratia, homini Deum praestitisse ne corpus eius vel infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur; qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus vasculis farina et oleum deficientes reficeret, nec deficeret (Id. XVII, 16)? Iam hic de genere contentiosorum quisquam existat, et dicat Deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi vero non vel de pulvere hominem, vel de latere viri mulierem, maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitavit. |