monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 5, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 5, 10.

1 Nunc vero, quod sapientia non sit corpus, et ideo nec lignum, nec dubito, nec dubitari a quoquam puto: potuisse autem per lignum, id est, per corpoream creaturam, tanquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali, ille credendum non existimat, qui vel tam multa in Scripturis rerum spiritualium corporalia sacramenta non videt, vel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento vivere non debuisse contendit; cum Apostolus dicat etiam hoc quod de muliere dixit, quam ei factam esse de latere credimus, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); sacramentum magnum esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32).
2 Mirum est autem, et vix ferendum, quemadmodum velint homines paradisum figurate dictum, et nolint etiam figurate factum.
3 Quod si concedunt sicut de Agar et Sara, sicut de Ismael et Isaac, haec quoque et facta, et tamen etiam figurata; cur non admittant etiam lignum vitae, et vere aliquod lignum fuisse, et tamen sapientiam figurasse, non video.
Augustinus HOME