Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 5, 9.
1 | Sic et Sapientia, idem ipse Christus, lignum vitae est in paradiso spirituali, quo misit de cruce latronem (Luc. XXIII, 43): creatum est autem, quod eam significaret, lignum vitae etiam in paradiso corporali; quia hoc illa Scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans, et hominem corporaliter factum, et in corpore viventem ibi constitutum esse narravit. |
2 | Aut si quisquam putat animas, cum a corpore excesserint, locis corporaliter visibilibus contineri, cum sint sine corpore, asserat sententiam suam: non deerunt qui sic faveant, ut illum etiam divitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant, ipsamque animam omnino esse corpoream, propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam (Id. XVI, 24), pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. |
3 | Melius est enim dubitare de occultis, quam litigare de incertis. |
4 | Illum quippe divitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intelligendos esse non dubito. |
5 | Sed quomodo intelligenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua divitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, vix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus nunquam invenitur. |
6 | Cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio, et multis sermonibus indigens tardet, Si corporalibus locis animae continentur, etiam exutae corporibus; potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis; ut aptiore Scripturarum loco, si ulla necessitas flagitaverit, etiam de hac re quid vel quaeramus vel arbitremur, utcumque promamus. |