monumenta.ch > Augustinus > 8


Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 4, 8.

1 Illud plane quod sequitur, Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae dignoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent.
2 Dictum est enim de sapientia: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18).
3 Verumtamen cum sit Ierusalem aeterna in coelis, etiam in terra civitas qua illa significaretur, condita est; et Sara et Agar quamvis duo Testamenta significarent, erant tamen quaedam etiam mulieres duae (Galat. IV, 24-26); et cum Christus per ligni passionem fluento spirituali nos irriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manavit, de qua diceretur, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4).
4 Aliud quam erant illa omnia significaverunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt.
5 Et quando a narrante commemorata sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum rerum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio.
6 Erat ergo et lignum vitae, quemadmodum petra Christus: nec sine mysteriis rerum spiritualium corporaliter praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere.
7 Erat ei ergo in lignis caeteris alimentum, in illo autem sacramentum; quid significans, nisi sapientiam, de qua dictum est, Lignum vitae est amplectentibus eam: quemadmodum de Christo diceretur, Petra manans est sitientibus eam? Recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit.
8 Ipse est ovis quae immolatur in Pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo.
9 Neque enim ovis illa non erat ovis; plane ovis erat, et occidebatur, et manducabatur (Exod. XII, 3-11): et tamen eo vero facto, aliud etiam quiddam figurabatur.
10 Non sicut ille vitulus saginatus, qui minori filio revertenti in epulas caesus est (Luc. XV, 23).
11 Ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatio gestarum.
12 Non enim hoc evangelista, sed Dominus ipse narravit: evangelista vero hoc Dominum narrasse narravit.
13 Proinde quod narravit evangelista, etiam factum est; Dominum scilicet talia locutum fuisse: ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur.
14 Christus est et lapis unctus a Iacob (Gen. XXVIII, 18), et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22): sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum.
15 Illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.
Augustinus HOME