monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 3, 6. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 3, 7.

1 Verba ergo Dei sexto die dicentis, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et caetera, non sonabili vel temporali voce prolata verba sunt, sed sicut in eius Verbo est creandi potentia.
2 Dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit.
3 Futurum enim erat ut homo iam de limo formatus, et flatu eius animatus, et quidquid ex illo humani generis exstitisset, uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa virtute generandi, quam terra iam acceperat.
4 Cuius futuri causales rationes in creatura condens, tanquam iam exstitisset, loquebatur interna atque intima veritate, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed Spiritus eius scribenti utique revelavit.
Augustinus HOME