monumenta.ch > Augustinus > 6
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 3, 7.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 3, 6.

1 Plantavit ergo Deus paradisum in deliciis (hoc est enim in Eden) ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat.
2 Sic enim scriptum est, quia sic factum est.
3 Deinde recapitulat, ut hoc ipsum quod breviter posuit, ostendat quemadmodum factum sit; hoc est, quemadmodum paradisum Deus plantaverit, et illic hominem, quem finxerat, constituerit.
4 Sic enim sequitur: Et eiecit adhuc Deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam.
5 Non dixit, Et eiecit de terra Deus aliud lignum vel caeterum lignum; sed, Eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam.
6 Iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam, hoc est tertio die: nam sexto die dixerat, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen, quod est super omnem terram; et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam (Gen. I, 29).
7 Num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare voluit? Non opinor: sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo: quia tunc scilicet, quod scriptum est, ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi virtutem latenter acceperat, qua virtute fit ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.
Augustinus HOME