monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 3. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 4.

1 Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum Litterarum sequuntur: eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intelligi volunt.
2 Nam qui omnino adversantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus ( Lib. de Gen. cont. Manich. ): quanquam et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus, ita defendamus ad litteram, ut qui non rationabiliter moti, propter animum pervicacem vel hebetem, credere ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem unde falsa esse convincant.
3 Verum isti nostri qui fidem habent his divinis Libris, et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intelligi, locum scilicet amoenissimum fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum et magno fonte fecundum, cum videant nulla humana opera tot ac tanta vireta silvescere occulto opere Dei; miror quemadmodum credunt ipsum hominem ita factum, quemadmodum nunquam viderunt.
4 Aut si et ipse figurate intelligendus est, quis genuit Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? De proximo ergo attendant istam praesumptionem quo tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere.
5 Quis enim eis postea non faveat intelligentibus quid ista etiam figurata significatione commoneant, sive ipsarum spiritualium naturarum vel affectionum, sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, corporaliter etiam accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intelligeremus, quam Scripturam sanctam impie culparemus? Porro autem si non solum non impediunt, verum etiam solidius asserunt divini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta; nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie viderit, malit in pristina remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.
Augustinus HOME