Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 3.
1 | Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum. |
2 | Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tanquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. |
3 | Quibus respondetur, Sed ideo insolita et ipsa, quia prima. |
4 | Nam quid tam sine exemplo, et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos; aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? Et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident silvas fieri? |