2 | Sed quia illic ea dicuntur quae vitae humanae usus notissimus habet, non difficile, imo promptissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significaverint, exsculpatur: hic autem quia ea dicuntur quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intelligi; atque ex illo loco volunt incipere historiam, id est, rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eva convenerunt atque genuerunt. |