monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 2.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 1, 1.

1 Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxit.
2 Non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae.
3 Una eorum qui tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt: alia eorum qui spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt; alias corporaliter, alias autem spiritualiter.
4 Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam.
5 Secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod Dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo, quod utique corpus humanum est, in paradiso corporali collocatus intelligatur: ut quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id quod eum formam futuri dixit esse Apostolus (Rom. V, 14), homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui vixit certo numero annorum, et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur caeteri homines, etsi non sicut caeteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est; ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus quidam intelligatur, terra scilicet ubi habitaret homo terrenus.
Augustinus HOME