monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 40. <<<     >>> 42.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 41.

1 Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat, sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum; videat de muliere quid dicat, quia masculum et feminam, dixit, fecit eos, et benedixit eos (Gen. I, 27, 28).
2 Quod si et ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum Scriptura omne genus volatilium quinto die creatum ex aquis insinuet; item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici tribuerit.
3 Ipsa etiam verba consideret quid sit, Eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam; tanquam illa quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus quae fecit Deus omnia bona valde: quid sit etiam, Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli (Id. II, 19); tanquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, vel potius nulla ante producta erant.
4 Neque enim dictum est, Et finxit Deus adhuc de terra caeteras bestias agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus vel terra sexto, vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias, inquit, et omnia volatilia.
5 Necnon et illud cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus fecerit omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum; tertio, speciem maris et terrae, atque ex terra herbam et ligna; quarto, luminaria et sidera; quinto, aquarum animalia; sexto, terrae; et postea dicatur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri: quandoquidem cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem.
6 Quomodo etiam omne viride agri fecerit antequam esset super terram, et fenum omne antequam exoriretur (Gen. II, 4, 5).
7 Tunc enim factum cum exortum est, non antequam exoriretur, quis non diceret, nisi Scripturae verba revocarent? Meminerit etiam scriptum esse, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et videat quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum.
8 Curet quoque ostendere quomodo utrumque sit verum, quod contrarium videri potest, et Deum in die septimo ob omnibus operibus suis requievisse, quod Geneseos liber dicit (Gen. II, 2), et usque nunc eum operari, quod Dominus dicit (Ioan. V, 17).
9 Respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.
Augustinus HOME