monumenta.ch > Augustinus > 40
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 41.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 28, 40.

1 Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum iam formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit.
2 Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse vel facere post illam consummationem operum suorum; et debet intueri quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), id est, in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei quae nondum fuit: aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam; et laborabit inquirendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis, secundum eas quaestiones quas superius versavimus; manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum, causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat.
Augustinus HOME